라틴어 문장 검색

Sitque dehinc cure patrum sibi uiuere iure, Ne cupidus sector, hominumque sub infima uector, Intra scissuras solitas nos claudere curans, Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat Suppliciis dignis astrictos uindicis ignis, Quo male gestorum nos sero denique morum Penitet, et frustra, digressos lege uetusta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:14)
Suis retrusum possidere thesauris;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 6:1)
Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque vineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 1:1)
itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)
haec autem esse penitus in media philosophia retrusa atque abdita, quae isti rhetores ne primoribus quidem labris attigissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:6)
quae significat voluntatem abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 15:5)
et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), con- stanter asserui, si eloquentibus amicis numquam agnitio contemplativa proveniat, esse asperum utcumque, tolerabile tamen, quia praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum stilo adminiculante porrigere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:2)
egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2114)

SEARCH

MENU NAVIGATION